- DIADUMENI
- DIADUMENIcomplures in vett. monumentis, inprimis in Volum. Antiqq, Inscr. occurrunt a diademate naturali, quo nonnulli insigniti nascuntur, ut videtur, nomen adepti: inter quos Antoninus eminet Diadumenus Imp. quem Diadematum, cum adhuc puer esset, appellatum, Ael. Lamprid. in Vita eius narrat: Solent deinde, inquiens pucri pilco insigniri naturali, quod obstetrices rapiunt et Advocatis credulis, vendunt, siquidem Causidici boc iuvari dicuntur: at iste puer pileum non habuit, sed diadema tenue, sed ita forte, ut rumpi non potuerit, venis intercedentibus specie nervi sagittarii. Vide in voce Diadumenus. Talix et ille forte fuerit, Theodorus Dux, inter Christianos milites clarus, quem venientem ad se his verbis excepit Licin. Imp. seu Tyrannus, Δεῦρο ἡλιόμορφε, θεϚμοσυλλῆπτορ, ςτεφόκομε, αὐτοφυές σου τὸ διάδημα, δεῖγάρ σε βασιλεά μετ᾿ ἐμοῦ καθεςθ ῆναι, congenitum tibi diadema: quam ob rem, ut Regem, iuxta me considere oportet. Vide Casaub. Not. ad Lamprid. Apud Plin. vero l. 34. c. 8. Polycletus Sicyonius, Ageladis discipulus. Diadumenum fecit (ex aere) molliter iuvenem, centum talentis nobilitatum: vox mitratum seu falciatum denotat, quales fuêrunt Persarum nobiles, ὑπο τȏυ διαδεῖςθαι τὴν κεφαλῆν μίτρᾳ, quod mitrâ caput evincirent. Quidam vero legunt Diademumenon, i. e. diademate seu Regio capitis insigni ornatum, uti docet Dalechamp. Not. adl. Vide hîc infrâ.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.